Liber Quartus Regum*

Caput 19: Versus 29

Hoc erit signum.ID.Eorum quae praenuntio, etc., usque ad imo zelo quo adversus impios zelatus est populum suum.Comede.Isaias ita:Comede hoc anno quae sponte nascuntur, et anno secundo vescere pomis. In anno autem tertio seminate, plantate vineas et comedite fructus earum, et mittet id quod salvatum fuerit in domo Juda; et quod reliquum est radicem deorsum, et faciet fructum, quia de Hierusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hocIsa. 37.. Omnibus ab exercitu vastatiscomede quae iterum germinare,sivequae inter ungulas equorum evadere potuerunt. In secundo anno quae sponte nascuntur sine labore.Vel simulatione hoc dictum est, quia putabant se fame perituros.
(* Traductions européennes)